II. De armis et castris Romanorum.
Romani arma et tela habebant. Arma erant scuta et galeae. Tela erant pila, gladii, sagittae. Romani scuta bracchiis laevis gestabant et pilis e longiquo pugnabant. Scuta erant oblonga et signis aeneis et aquilis et coronis ornata (Participium Perf. Pass.). Sagittis socii Romanorum armati (Part.Perf.Pass.) erant. Copiae Romanorum noctu in castris erant. Ibi quoque erant impedimenta. Romani castra plerumque in clivo collocabant et vallo fossaque circumdabant. In ripis Rheni Romani multa castra ponebant. Etiam nunc multa vestigia Romanorum ibi sunt: aedificia, sepulchra, arma, instrumenta.
ТЕКСТ 4.
I. De castris Romanis.
A Romanis castra ponebantur. Primum a tribuno locus capitur (capio), ubi aqua et cibus facile (легко) inveniuntur. Deinde quadratum spatium signabatur et muniebatur. In mediis castris multa tabernacula ponebantur. Impedimenta et spolia in spatio, quod inter vallum et tabernacula est, cumulabuntur. In castris munitis custodiae per vallum disponentur. Si Poeni vallo appropinquabunt, statim a custodiis cernentur. Signum tuba extemplo dabitur. Itaque copiae securae dormient in castris. Tribunus dicit: “Castra extemplo movebuntur et arma a vobis parabuntur. Si strenui eritis et fortiter (храбро) pugnabitis, Poeni a vobis depellentur et vincentur. Tum praemia vois tribuentur».
II. 1) In magno Delphorum templo Pythia multa oracula dabat, et fama eius non solum apud Graecos, sed etiam apud Romanos magna erat. 2) Nunquam periculum sine periculo vincitur. 3) Servorum officia varia erant: alii terram colebant, alii domi ministrabant, alii in agris laborabant, alii pueros et puellas docebant. 4) E ferro instrumenta et arma parantur. 5) Rusticus, qui parvum agellum habebat, magna cura laborare debebat et liberos quoque arare docebat. 6) Augetur memoria, si exercetur. 6) Reus culpam suam negabat. 7) Servi dominis suis serviebant. 8) Mortui a Romanis cremabantur. 9) Advocatus in foro causam dicebat. 10) Celtae lingua Latina Galli appellabantur. 11) Candidatus togam candidam gerebet. 12) Ut salutas, ita salutaberis. 13) In bello portae templi Jani in Roma non claudebantur. 14) Vinum a Romanis donum Bacchi putabatur. 15) Petronius a Romanis arbiter elegantiarum nominabatur. 16) Matrimonium dissolvitur aut bona gratia, aut cum ira animi. 17) Culpa lata dolo comparatur, culpa lata dolo proxima est
ТЕКСТ 5.
DE SCYTHIA.
Scythia includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Ripheis, a tergo Asia ac Phasi flumine. Ea multum in longitudinem et in latitudinem patet. Hominibus inter se sunt nulli fines, neque enim agrum exercent, nec domicilium illis est ullum, aut tectum, aut sedes; armenta et pecora semper pascunt et per incultas solitudines semper errant. Uxores liberosque suos secum in plaustris vehunt. Spernunt aurum et argentum, quae reliqui mortales appetunt. Lacte et melle vivunt ; lanae usus (употребление) ac vestium est iis ignotus: pelles ferinae aut murinae sunt iis pro vestibus (по Юстину).
DE GALLIS.
Caesaris tempore in Gallia duo genera hominum erant, qui aliquo erant honore : druides et equites. Plebs enim servorum paene loco habetur; itaque sors plebis gravis et tristis erat. Homines, cum ingenti tributo aut gravi iniuria premebantur, in servitutem se nobilibus dabant. Fortuna nobilium felix erat. Plebs magno et gravi onere vectigalium premebatur, druides autem omnibus tributis et militia liberi erant. Druides sacrificia publica et privata curabant et de omnibus controversiis publicis et privatis decernebant. Homines scelere turpi inquinati (Part.perf. pass.) a druidibus gravi poena afficiebantur. De Gallorum moribus multa in Caesaris libro, qui commentarii de bello Gallico inscribitur, legetis.
ТЕКСТ 6.
I. DE MAGISTRATIBUS ROMANORUM.
Principatus magistratuum Romae in manibus consulum erat. Consules erant magistratus annui; consulibus erant imperium et potestas; praeterea consul erat iudex et pontifex maximus. Item ordinarii magistratus alii erant. Praetor urbanus ius inter cives dicebat. Quaestores aerarium curabant. Censor censum agebat. Postea autem officium censoris erat etiam peccata civium contra bonos mores notare atque senatum legere. Aediles curam aedium, postea curam ludorum denique curam annonae habebant. Extraordinarii magistratus Romae erant dictator, magister equitum, decemviri, tribuni militum consulari potestate.
II. 1). In fuga foeda mors est, in victoria gloriosa. 2) Medice, medica mente, non medicamentis. 3) Extremum oppidum Allobrogum proximumque Helvetiorum finibus est Genava. 4) Iudices, qui ex lege iudicatis, obtemperare legibus debetis (Cic.). 5) Febrim signum morbi putamus. 6) Cibi condimentum fames, potionis sitis (Cic.). 7) Contra vim mortis non est medicamen in hortis. 8) Barbarus hic ego sum, quia non intellegor ulli (Ov.). 9) Scire leges non est verba earum tenere, sed vim ac mentem. 10) Nulla potential supra leges debet esse. 11) Sociale animal est homo. 12) Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed sanantem. 13) Non mihi soli, sed etiam patriae vivo. 14) Praetor iuveni equum eximium dono dat. 15) Nuptiae sunt communicatio mariti et feminae et consorcium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio. 16) Quod attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.
ТЕКСТ 7.
I. RES MANCIPI ET NEC MANCIPI .
Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi res sunt omnia praedis in Italico solo, tam rustica – qualis est fundus, quam urbana – qualis est domus, item iura praediorum rusticorum (servitutes), velut, via, iter, actus, aquaeductus, item servi et quadrupedes, velut boves, multi, equi, asini. Ceterae res nec mancipi sunt (Ulpianus).
Magna autem differentia est rerum mancipi et nec mancipi. Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt (становятся), si corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum trado sive ex venditionis causa sive ex donationis sive alia ex causa, statim tua fit ea res (Gaius).
II. 1) Amicus verus cognoscitur amore, more, ore, re. 2) Cicero perniciem suam magna cum calamitate rei publicae coniungebat. 3) Spes bona confirmat animos datque vires. 4) Gubernatorem in tempestate, in acie militem intelleges. 5) Nemo nostrum amico rebus in adversis auxilio negabat. 6) Est modus in rebus, sunt certi denique fines (Hor.). 7) Gaius Gracchus novis rebus studebat. 8) Libertas inaestimabilis res est. 9) Mare Rubrum colore non adhorret a ceteris. (Curt.). 10) Parvo est natura contenta. 11) Ut Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. 12) Salus rei publicae nostrae suprema lex.
ТЕКСТ 8. DE PUGNA MARATHONIA.
In magno periculo olim res publica Atheniensium fuit. Nam Persae cum magno exercitu in Atticam invaserunt. Exercitus Atheniensium parvus erat, duces autem rei militaris periti erant. Concordia Graecorum in rebus adversis admirabilis erat. Apud Marathonem planities erat ibique Athenienses contra copias Persarum pugnaverunt. Initio diei in media acie Persae, in cornibus autem aciei Graeci victores fuerunt, meridie victoria Graecorum certa fuit. Prudentia Miltiadis et fortitudo militum rem publicam Atheniensium a pernicie servaverunt.
DE PROMETHEO.
Prometheus, qui auxilio Minervae homines ex terra et aqua fecerat, de genere humano bene meruit. Dei saepe Prometheum ad epulas suas invitaverunt. Itaque consilium Iovis, qui omnes homines necare constituerat, Prometheo notum erat. Prometheus aliquando in coelum venit, ignem, quem Iuppiter hominibus negaverat, de Olympo subduxit et hominibus donavit. Quamquam Iovis ira magna erat, genus humanum non delevit. Prometheum autem Vulcanus iussu Iovis in monte Caucaso ferreis catenis ad saxum alligavit cotidieque aquila iecur Promethei devorabat. Iecoris pars, quam aquila interdiu devoraverat, noctu crescebat. Ita Prometheus ingentes dolores tolerabat. Postea Hercules aquilam sagitta necavit Prometheumque liberavit.
ТЕКСТ 9.
1) Nomen amici populi Romani a senatu Romano nonnullis Gallis dabatur. 2) Non liberat diadema capitis dolore. 3) Fortes creantur a fortibus et bonis. 4) Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit. 5) Locus regit actum. 6) Graeci Troiam deleverunt, sed memoriam Troiae poeta Homerus servavit. 7) Gaius Julius Caesar, postquam a Pharnace, rege Pontico, victoriam reportavit, ad amicum suum scripsit : “Veni, vidi, vici”. 8) Bituriges ad Aeduos legatos miserunt rogatum subsidium. 9) Nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit. 10) Socrates primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus collocavit et in domus etiam introduxit et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis disserere (Cic.). 11) Species tot sunt diversae, quot diversas formas creavit infinitum ens. 12) Verba volant, scripta manet.
ТЕКСТ 10.
I. DE CAUSA BELLI TROIANI.
Erant nuptiae Pelei, regis Thessaliae, et Thetidis deae. Omnes dei invitati erant praeter Discordiam. Dea Discordia ira commota est et malum aureum inter epulantes iactavit, in quo inscriptum erat: “Pulcherrimae”. Diu Iuno, Minerva et Venus de malo certaverunt. Denique iussu Iovis a Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, ductae erant. Iuno Paridi potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam mulierem promisit. Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus est. Ibi Helenam Menelai regis uxorem, rapuit. Hinc bellum Troianum incipitur. Multos annos ad Troiam pugnatum est. Denique Troia a Graecis dolo capta et deleta est.
II, 1) Magna classis Persarum parvo numero navium Graecorum apud Salamina victa est. 2) Nihil est dictum, quod non est dictum prius. 3) Lutetia est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluvii Sequanae. 4) Calchas sacerdos Graecis ad Troiam navigantibus : « Non solventur naves, - inquit, - priusquam Agamemnonis filia immolata erit » 5) Ut omnis natura in caelum et terram divisa est, sic caeli regionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et Austrum, Europa ad septentriones et Aquilonem (Varro). 6) Trahit sua quemque voluptas (Verg.). 7) Libertini sunt, qui ex iusto servitute manumissi sunt, servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. 8) Apud Romanos feminae ab omnibus officiis civilibus et publicis remotae erant. 9) Infamia notatur qui furti, iniuriarum, de dolo malo et fraude damnatus erit. 10) Si frustra admonitus eris, punieris. 11) Omne ius hominum causa institutum est. 12) Vigilantibus iura scripta sunt. 13) Iustitia est constans et perpetua voluntas, ius suum cuique tribuens. 14) Quidquid de omni valet, valet etiam de quibusdam et singulis.
ТЕКСТ 11.
DE TRIUMPHO ROMANO.
Magnus honor imperatoris Romani erat triumphus. Magna multitudo civium triumpho intererat; etiam legiones victrices aderant; eis legionibus imperator praeerat. In pompa triumphali etiam principes victarum gentium ducebantur aliique nobiles, omnes catenis aureis onerati. Ingens erat numerus plaustrorum, quod ingens praeda aliter portari non poterat. Eo tempore Urbi nihil ornamenti deerat. Nihil autem tam praeclarum excogitare possumus, quam spectamen imperatoris triumphantis; veste purpurea et corona laurea ornatus, in sella aurata sedens, triumphator equis albis vehebatur. Postquam ad Capitolium pompa pervenit, imperator triumphans Iovi tauros albos immolabat, simul orabat Iovem etiam in futurum Urbi adesse. Post sacrificium in Capitolio celebratum epulae splendidae parabantur.